ESTERLINGUS sus STERLINGUS

ESTERLINGUS sus STERLINGUS
ESTERLINGUS sus STERLINGUS
voces Anglis, et inde coeteris nationibus familiares, in re monetaria: Significant autem modo monetarium pondus, ut in Assisia Davidis I. Scot. Regis de Ponder. et Mens. Inprimis sterlingus dehet ponderare 32. grana boni et rotundi frumenti: modo monetae qualitatem, apud Ioh. Saresberiensem Ep. 31. Centum marhas ---- sterlingorum tradidit: modo denique certam monetae speciem; quam denarium sterlingum vocabant. De vocis etymo variant Eruditi, quorum sententias prolixe exponit Car. du Fresne in Glossar. suam denique subnectens, quae talis est: Normanni Galliae, ut primum in Anglia sedem sixêrunt, Vilhelmo Notho Duce, veteres regionis incolas, Saxonas origine, nullâ aliâ denominatione donatunt, quam eâ, quae apud Francos in usu passim habebatur, Esterlingorum nempe, quâ appellatione ii Germaniae populi, qui in Daniae confiniis habitabant, vulgo innotuerant. Unde cum Anglo-Saxonum monetam denotare vellent, quae Normannicâ, et Francicâ probatior erat, monetam Esterlingorum, h. e. Regum Saxonum, dicebant, eam sc. quae ante Normannorum adventum in commerciis ibi obtinebat. Primus enim nominis huius monetae Order. Vitalis meminit circa A. C. 1066. nec ante Notmannos Anglicos, apud ullum scriptorem occurrit. Iam vero Saxones Germanicos, a quibus originem dexêre Angli, Osterlingorum seu Esterlingorum appellatione innotuisle, probant plus satis Annales vett. Francorum, qui ita dictos observant, quod ad Austr. seu ad Or. habitarent, aliorum sexonum respectu, qui magis ad Sept. et Occid. vergebant. Unde Wirkik ndus Gestor. Saxon. l. 1. Saxones tripartito divisos fuisse ait, in Orinentales, Angarios atque Westvalos. E quibus Osterlingos haud procul ab Ovacro statuit Poeta Saxo A. C. 775.
Inde movens Carolus regiones venit ad illas,
Quas Osterlingi retinent, seditque locatis
Ad fiuvium castris, qui nunc Ovacra vocatur etc.
Hactenus Car. du Fresne. Gronov. sic de moneta hac: Francorum priscorum denarius fuit: duodecimus in solido argenteo, vicesimus in uncia 240. in libra argenti. Nam ad similitudinem aurei solidi, qui sub Constantini Mag. successoribus fuit, et duodecim miliarensibus vertebatur, percussêre Franci, et hae nationes argenteum, quem duodecim aestimabant denariis sive sterlingis. Quemadmodum igitur argenteus ille Francorum, Galliae potitorum, solidus ad vetustiorem pecuniam exactus erat πεντάδραχμος, eoque quindecim scriptulorum, nonaginta quasi siliquarum: Ita denarius, qui et Esterlingus vel Sterlingus, Scriptulum siliquam cum dimidiata hababat, vel septem siliquas, et dimidium siliquae, Unde Budaeus l. 2. de Asse, drachmam Atticam facit Sterlinos duos, et dimidiatum. Nomen quod attinet, quidam Sterlingum, quasi stellatum, a signo illi impresso: alii potius Esterlingum, a populis Orientalibus, qui Bratannis, apud quos frequentissimo in usu moneta, Easterlings, Belgis Oosterlingen dicuntur, denominatum volunt, vide Frid. Gronov. de Pec. Vet. l. 3. c. 6. et in voce Sterlingus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”